Leibnitianus Latinus Logo
Suchen ] [ Anfang ] [ Links ] [ Texte ]

Grammatik ] [ Gästebuch ] [ 
Kontakt ]


De Leibnitii Schola quid senserit C. Iulius Caesar

Cum antiqui Romani iam dixerint: „Semper aliquid haeret", speremus et tibi lectori non omnia Latina ex animo exidisse. Mirum est iam C. Iulium Caeserem de nostra aetatis rebus scripisse:

Leibnitii Schola est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt maiores, tertiam qui ipsorum lingua magistri docti, ceterorum vexatores liberorum apellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Magistros a maioribus porta vitrea a minoribus porticus dividit. Horum omnium audacissimi sunt minores, propterea quod a cultu atque humanitate conclavis magistrorum longissime absunt minimeque ad eos magistri saepe commeant atque ea, quae ad erudiendos animos pertinent , important proximique sunt maioribus, qui ante portas in angulo fumatorum et sub tecto vitreo stant, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa septani quoque reliquos minores virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum ceteris contendunt,cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Minores deum Asterigem colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc Latinitatis ducem. Post hunc Obeligem et Miraculigem. Horum in verba iurant atque dictis eorum libentissime utuntur, velut „delirant isti Romani" vel „non cogito, ergo in schola sum."

Schülerin des Leibnizgymnasiums Hannover


haerere - hängenbleiben; ex animo excidere - dem Gedächtnis entfallen;
maiores - Schüler der Sek. II; minores - Schüler der Sek. I;
vexator - „Quäler"; porta vitrea - Glastür; conclave - Zimmer;
angulus fumatorum - Raucherecke; tectum vitreum - Glasdach;
septani - Schüler der 7. Klasse;

 

 

[ Suchen ] [ Überblick ] [ Anfang ] [ Texte ] [ Links ]
[ Grammatik ] [ Gästebuch ] [ eMail ]

 


Leibnitianus Latinus Online unterliegt dem Copyright von Florian Carstens, seit 1996.
Der Inhalt des Grammatikteils unterliegt dem Copyright des
DKFFM, 1997.
last updated: 10.09.1999